Rem Tenē Episodion Duodēnōnāgēsimum: Fābula Actaeonis Horrifica

Rem Tenē Episodion Duodēnōnāgēsimum: Fābula Actaeonis Horrifica

   

Salvēte sodālēs! Haec seriēs est Rem Tenē! Est seriēs sermōnum Latīnōrum ad linguam Latīnam discendam. Mihi nōmen est Andrēās et hodiē vōbīs fābulam Actaeonis narrāre velim!

Fuit ōlim vir nōmine Actaeōn. Actaeōn venātor praeclārus fuit. Actaeōn bene venārī potuit et eum multum dēlectāvit venārī. Actaeōn numquam sōlus venātor fuit. Nam eum dēlectāvit vēnārī cum amīcīs venātōribus et cum canibus suīs. Eum dēlectāvit maximē in silvīs vēnārī nam multae bestiae in silvīs fuērunt. Eum maximē dēlectāvit cervōs vēnārī. Cervōs vēnārī et canēs Actaeonis dēlectāvit.

In silvīs multī cervī sunt ergō quōdam diē Actaeon, vēnātor praeclārus, et canēs et amīcī eius ad silvam eunt. Actaeon enim et amīcī eius vēnārī volunt et cervōs capere volunt.

Actaeon cervum videt et arcum sūmit nam cervum necāre vult. Cervus tamen ab Actaeone currit et ab eō abit. Actaeon igitur cervum persequitur. Iam tamen procul abest ab amīcīs et canibus suīs. Sōlus iam est Actaeon. Is, vēnātor praeclārus, cervum persequitur et vestīgia cervī spectat. Vestīgia multa sunt nam cervus multum currēbat. Actaeon vestīgia cervī persequitur et subitō aquam videt. Fontem videt magnum et pulchrum. Aqua pulchra est. Actaeon aquam spectat. Aqua eum multum dēlectat nam aqua pulchra et pūra est. Rēs pūrae Actaeona dēlectant.

Actaeon spectat fontem. Fēminās videt.

“Quid est hoc?” inquit Actaeon, “Cūr fēminae in fonte sunt?”

Actaeon ad saxum it et post saxum sēdet. Actaeon fēminās multum spectat.

“Suntne…”

Fēminae nūdae sunt. Fēminae nūdae et pulchrae sunt. Fēminae circum aliam fēminam stant. Fēmina quae in mediō est pulcherrima est. Aliae fēminae aquā fontis eam lavant. Omnēs gaudent. Actaeon iam gaudet. Eum multum dēlectat fēminās nūdās spectāre. Gaudet multum Actaeon.

Subitō, fēmina quae in mediō est eum spectat. Actaeon nūllum verbum dīcit. Actaeon nōn spīrat. Actaeon nōn sē movet. Actaeon eam spectat. Haec fēmina surgit et suprā aliīs fēminīs iam est.

“Tū, vir,” inquit fēmina, “quid mē spectās? Cūr in meō fonte es tū? Diāna sum ego! Sum dea silvārum, dea vēnātiōnis et dea lūnae ipsīus! Cūr tū vir mē deam virginem spectās?”

Actaeon nūllum verbum dīcit. Actaeon, vēnātor praeclārus, multum iam timet.

“Nēfās est hoc! Accipe aquās et malum!”

Diāna aquam in Actaeona iacit. Aqua frontem eius tangit. Is loquī vult sed subitō loquī nōn potest.

Aquam iterum spectat. Nōn virum sed cervum videt! Iam habet cornua cervī, caput cervī, quattuor crūra cervī. Nihil habet virī nisi animum.

“Tē dēlectāvit mē virginem spectāre. Tē dēlectāvit mē nūdam spectāre. Tē dēlectāvit mē spectāre cum nesciēbam tē adesse. Nullum verbum dīxistī. Iam nūllum verbum dīcere potes. Abī, cerve.”

Actaeon loquī vult  sed cum verbum dīcere vult, vōcem cervī emittit. Nūllum verbum dīcit.

Audit tamen Actaeon. Audit verba Diānae, audit vōcem suam cervīnam, et iam audit canēs.

Actaeon, ōlim vēnātor praeclārus, iam cervus multum timet nam dēlectat canēs eius vēnārī et bene vēnārī possunt.

Actaeon currit. Currit celeriter! Clāmāre vult “ego sum Actaeon, canēs, nōlī mē persequī” sed tantum emittit vōcem cervīnam. Canēs vōcem cervīnam audiunt et eum persequuntur. Canēs celeriter currunt. Actaeon fessus iam est neque currere potest. Canēs eum capiunt. Actaeon canēs suōs spectat. Animum suum habet. Timōrem suum habet. Sed vōcem et corpus nōn habet. Canēs eum mordent atrōciter. Actaeon loquī vult neque potest. Canēs Actaeona necāre volunt nam cervōs vēnārī multum eōs dēlectat.

Actaeon canēs suōs oculīs suīs cervīnīs spectat et tandem, post longum tempus et multum dolōrem, Actaeon mortuus est. Canēs multum gaudent nam cervum cēpērunt! Amīcī Actaeonis ad cervum eunt et multum gaudent! Cervum magnum et pulchrum iam cēpērunt. Ūnus amīcōrum Actaeona vocat: “Actaeon! Venī hūc! Cervum cēpimus pulcherrimum! Magnus est! Venī, Actaeon.”

 

Actaeon nōn venit. Amīcī corpus cervī sūmunt et abeunt. Diāna omnia spectat et abit.

Bene, satis est. Haec hodiē habuī quae dīcerem! Quae est bestia tibi acceptissima? Nōbīs scrībre potestis aut infrā aut apud situm nostrum habesnelac.com/contact.  Volumus audīre respōnsa vestra ergō scrībite! Grātiās vōbīs agimus quod nōs loquentēs audītis et, ut semper, patrōnīs nostrīs apud Patreon quam maximās grātiās agimus! Sī vultis fieri patrōnī nostrī, īte ad ligāmen quod infrā positum est. Spērāmus fore ut hoc episodion vōbīs placeat! Curāte ut in proximum valeātis! Et mementōte: Rem tenēte, verba sequentur.


 
Spotify
Apple Podcasts
Link to Translation
Next
Next

Rem Tenē Episodion Octōgēsimum et Septimum: Fābula Cornēliae, Mātris Gracchōrum